

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 6
Vivat Ruben.Praedicta salute primitivae Ecclesiae, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Israelitas de utroque populo praenuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur.Vivat Ruben.Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens poenitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judaei per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad poenitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiae gentium.Ruben.Visionis filius, quia mater ait[Gen. 29.]: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judaeis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, praedicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinae misericordiae salvi.